

Liber Numeri*
Caput 33: Versus 28
Methcha.[ID.]Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista:Quam dulcia faucibus meis eloquia tua[Psal. 118.]! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quae exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui.Post haec venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei.